- VERTICORDIA
- VERTICORDIAcognomen Veneris, cuius Aedes Romae extra portam Collinam viâ Salariâ fuit. facta est autem haec aedes, cum tres Vestales unô tempore incestum comisissent, ut puellarum animos lascivos ad castitatem verteret, quemadmodum ait Iul. Obsequens, c. 79. Vide quoque Val. Max. l. 8. c. 15. ex. ult. De eadem Ovid. l. 4. Fast. v. 157.Roma pudicitiâ proavorum tempore lapsa est,Cumaeam, Veteres, consuluistis anum.Templa iubet Veneri fieri: quibus ordine factisInde Venus versô nomine corda tenet.Contigit id an. Urb. Cond. 639. M. Aciliô et C. Porciô Consulib. De prodigio infami, quod spurcum eum eventum praecesserat, vide Orosium: et Plutarchum in Quaestion. Rom. Graecis Α᾿φροδίτη, Α᾿ποςτροφία.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.